Latin · ~7 min
Lines 1.255-1.290
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.255-290
Not analysed yet
Cum nimis alta petis citus incautusque, ruina
Et gravis et subita est, Sexte, timenda tibi.
CXII. Invidum raro vel nunquam conciliandum .
Invidus es, Gaius, frustra sibi, Magne, placere
Contendis, non te conciliabis ei.
Diligis? instigas; vis pacificare? Fatigas;
Sic exhibitio perdis amore duos.
CXIII. De justitia nasci sæpe injustitiam .
Crimina nulla tibi quoniam sunt, Galle, superbis;
Inflaris, quoniam crimina nulla tibi.
Crimen in omne ruis, quia non peccasse superbis,
Te justum esse putans, crimen in omne ruis.
CXIV. Invitum non posse servari .
Invitum servare diu, provincia dura est;
Vis servare planum, Maximiane? grave est.
Non foveam accendit, laqueos parat, excitat ignes;
Mortem amplexanti vivere difficile est.
CXV. Parvis prodesse quod parvi sunt .
Qui vidit te, Grosphe, duos deprendit in uno,
A retro puerum videt, ab ante, virum.
Si ludis, puer es; da posteriora, probatur,
Ludum defendis; vertere, liber eris.
CXVI. Vocem habendam pro corpore .
Zoile, dum tussis, dum verbis aera rumpis,
Tu major toto corpore conciperis.
Colligit auditus, quod visio certa refellit;
Auris amanda tibi, visio non adeo.
CXVII. Hominem levem nemini debere placeri .
Mente levis, sermone duplex, tibi complacet, Albi,
Unius est et non consonuere tibi.
Si levis es, comitare levem, si fixus, et idem,
Prothea miramur complacuisse tibi.
CXVIII. Non de eodem accusari et accusare debere .
Bella Neoptolemi nigro sale, Phædria, punis,
Dente premis nigro bella Neoptolemi.
Bella Neoptolemus sibi præmonstrata capescit,
Sumit quæ dederas bella Neoptolemus.
CXIX. Operam non bono impensam amitti .
Serpentem compone sinu, blandire, foveto,
Ludificas operam, Ceciliane, tuam.
Friguit ante sinum, calet, et vomit ore venenum,
Virus torpebat, tu facis, ut caleat.
CXX. Rebus inutilibus operam non adhibendam .
Arte tua crines reparasti, Leda, marito,
Pulsa canitie redditur ecce color.