Latin · ~7 min
Lines 1.549-1.436
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.549-436
Not analysed yet
CXLVIII. Os non male mutandum .
Curinomus quando satur est, jejunia laudat;
Quando jejunus prandia magnificat.
Unde fit ut multi super illo multa loquantur,
Quod sic delirans os et opus variat.
CXLIX. Pauperi nec in morte sufficere .
Pauper divitibus tumulos, Marcelle, parabas,
Num tibi defuncto quis tumulum faciat?
Cum saperes te sorte mori, cum pauperem egere,
Composuisse prius te tibi oportuerat.
CL. Aliena non tractanda .
Et virtus et de virtutis semine sermo
Lucet, et apparet simplici inesse suo;
Si justus, hæc magnificas, si sordidus, audes
Attrectare, tamen utraque degeneras.
CLI. Locum mores non mutare .
Serpentem innocuum faciunt deserta locorum,
Non quia virus abest, sed quia cui noceat.
Dat virus natura, locus non, ergo recedens
Tu virus tecum, Gratidiane, feres.
CLII. Amicum pro ipso habendum .
Ut bove, sicut equo, sic utitur Aulus amico,
Sic fratre et socio, ceu bove, sicut equo.
Optat equo atque bovi durare diuque valere,
Sed sibi tantum ipsi, non id equo atque bovi.
CLIII. Nomen honoris, non rem, parum valere .
Nomen honoris habere parum est, non pondus honoris,
Momentum nullum, et nomen habere parum est.
Nomen et amittis, si tantum est nomen honoris,
Si quæ poscit honor, Maxime, nulla facis.
CLIV. Consilio juvenum non esse fidendum .
Consilio juvenum fidis, Melib�e, ruinam
Expectare potes, dum sine consilio es.
Non est securus, supra titubantia fultus,
Jungere labenti, labitur ille, cadis.
CLV. Magna promittere, parva dare, non decere .
Murenas nobis spondebas, Albinovane;
Lumbricos tenues, Albinovane, paras.
Magna quidem dare, sed promittere parva, decorum est;
Te facere e contra gloria nulla tibi.
CLVI. Sua communicare .
Unde habeas, Line, non curas, curas ut abundes,
Et solus perdas, omnia solus habes.
Tu non participas possessi gaudia cuiquam,
Ergo nec amissi participas lacrimam.