Latin · ~7 min
Lines 1.504-1.400
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.504-400
Not analysed yet
CXXXIX. Potestatem iracundiæ additam esse pro fulmine .
Tydeu, cum nequeas rabiem compescere cordis,
Offendit qui te præcluem honore facit;
Nam fulmen pariunt, regno dum jungitur ira;
Ira movet gladium, sanguine gliscit honor.
CXL. Patres non odire, sed obedire .
Tu benefacta tui tanquam malefacta parentis
Semper dente malo, Garrule, persequeris.
Dilige si bonus est justa pietate parentem,
Si malus est, tolera, filius esto bonus.
CXLI. Quæ aliis feceris, ab eis expectare eadem .
Jurgia, clamores tibi gloria, gloria lites,
Et facis et dicis omnibus unde noces.
Expectes eadem quæ nobis feceris, Alte,
Nam quem tu lædis, te ferit ille libens.
CXLII. Dominos avaros servos nequam diligere .
Dispensator eris per tempora longa, Treboni,
Unum qui leporem multiplicare sapis.
Unus quippe recens raro vix sufficit uni,
Sed servando vetus mille facit lepores.
CXLIII. Servos divites non agnoscere se .
Damma fuit servus, se non agnoscit, honore
Sublimis factus se vacuisse putat
Quod quondam fuerat, sed sumpta pelle leonis,
Qui vilis fuerat vilis asellus erat.
CXLIV. Sæpe unde ridemus et nos rideri .
Ridebas ficos aliorum sæpe, Rubelli,
Irrident ficos ecce tuos alii.
Infirmæ naris stillam ridere solebas,
Profluvium ecce tuum risus ubique premit.
CXLV. Deceptores aliorum et decipere et decipi .
Servule, dulce canis volucres ad retia suadens,
Ut me decipias, Servule, dulce canis.
Unus adulando te mecum decipis ipse;
Uni falsa loquens, decipis ipse duos.
CXLVI. Vinosum vitii proximitate torreri .
Ad dubiam c�nam me, Nasidiene, vocasti,
Sed longe a mensa me recubare facis.
Irritor visu, magis irritarer odore;
Si me flere velis, fac propius sedeam.
CXLVII. Juvenem largum, senem parcum mirari .
Miramur juvenes largos, vetulosque tenaces,
Illis cum multum, his breve restet iter.
Vibidius nostrum minuit de parte stuporem,
Cum puer atque senex prodigus extiterit.