Latin · ~7 min
Lines 1.639-1.506
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.639-506
Not analysed yet
CLXVI. Voracem et capere et rapere .
Prodigus est Ancon, nec se novit cohibere,
Currenti nunquam fræna retentat equo:
Culpa quidem gravis est, gemini quoque causa reatus,
Cum male cuncta vorans, et cupit atque rapit.
CLXVII. Famæ non operi confidentem cito decidere .
Quæ crescit ramis et non radicibus arbor,
Æmiliane, brevi flamine mota ruit.
Qui celebris famæ ramos per inania tendit,
Non radicem operum, corruit ex facili.
CLXVIII. Neminem sese efferre debere .
Vir bonus et prudens nulli sua facta revelat,
Non quærens laudem perdat opusque suum.
Tu facis e contra, tua, Tityre, turpia nudans,
Laudari cupiens quæ male gesta probas.
CLXIX. Imitandum esse quem magis aspectu probaveris quam auditu .
Illum proponas tibi, Cælestine, sequendum,
Quem magis aspectu quam aure probatum habeas.
Sunt homines nequam, bene de virtute loquentes,
Non hos sed verbum pectore fige tuo.
CLXX. Inimicos procul removendos .
Audisti quoniam vermes de carne creati
Carnem rursus edant, pellis eos, abigis;
Vipeream prolem de te, Phidippe, dedisti,
Quæ te rodit ovans, tu tamen usque foves.
CLXXI. Velle debere et regi et regere .
Non vult vera loqui Titus, ut non audiat ipse;
Cumque regi non vult, neminem et ipse regit.
Sic in eo pereunt casti commercia amoris,
Cum nullum curans aut regit aut regitur.
CLXXII. Vitam hominis varicam esse .
Alternis vicibus mutantur tempora mundi,
Temperies c�li, Plaute, vices patitur.
Sic alternatur humanæ formula vitæ,
Tristibus et lætis dissimilata ruit.
CLXXIII. Dici vel esse bonum, idem non esse .
Dici aut esse bonum non nos reputamus ut unum;
Dici non multum proderit, esse nimis.
Dici aut esse malum, Protheu, non dicimus unum;
Dici, si noceat, sed magis esse nocet.
CLXXIV. Servum eundem et dominum unius non esse .
Miramur tibi, Naupliades, te nolle præesse,
Illum quem videas nolle subesse tibi.