Latin · ~7 min
Lines 1.507-1.724
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.507-724
Not analysed yet
Quæris qui præsit, sed non nisi subjiciatur;
Servum esse et dominum me tibi, difficile est.
CLXXV. Inter nequam bonum apparere, parum esse .
Omnes infamas, accusas criminis omnes,
Euthyme, ut inter eos tu bonus emineas.
Apparere bonum, sed supra castra bonorum
Magna inter nequam, gloria parva tibi.
CLXXVI. Invidum præstare ut noceat .
Scribam ex quinque viro faciens Nasica Coranum,
Multum invidit ei, contulit, et nocuit.
Donum donat ei, nec non ut honore careret,
Sed ne majorem consequeretur eo.
CLXXVII. Hominem factiosum a re pro re movendum .
Insidiis cives et amicos sollicitantem,
Consilium Bruti se vocat exilio.
Sic quia non patitur respublica nostra Cethegum,
In brevibus Gyaris aptat eum solio.
CLXXVIII. Vitium non esse iterandum .
Qui male moratum te dicunt, Æmiliane,
Illos mendaces ut facias cupio.
Sed tu quod contra est, ut eorum oratio vera
Sit, re confirmas prave, iterans vitia.
CLXXIX. Non paria Deo sentire .
Subdi velle Deo, servire creata creanti,
Consentire illi æqualia, justitia est.
Non sic Drusus, qui divina humanaque frangens,
Miscuit audacter fasque nefasque simul.
CLXXX. In paupere raram esse facundiam .
In tenui panno nulla est facundia, Peleu,
Sed cum purpurea veste parata venit.
Sit pauper probus et sapiens, omnino negatur,
Sit dives, recte protinus aunuitur.
CLXXXI. Qui datur vel recipitur ab homine nequam, honorem non esse .
Quem Nero dat sumit Catilina nefandus honorem,
Si Senecæ credas, Cretice, nullus honor.
Hoc super oblato noli unquam lætior esse,
Nec super ablato m�stior esse velis.
CLXXXII. Bene vivere tantum promittere, parum prodesse .
Sæpe sibi servanda diu proponit honesta
Paulus, nec servat Paulus honesta diu.
Dico, parum prodest promittere semper honesta,
Sed promissa semel firma tenere diu.
CLXXXIII. Ut desint majorum auxilia, minorum non contempnere .