Latin · ~7 min
Lines 1.815-1.854
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.815-854
Not analysed yet
Cum ratione carens turpes descendis in actus,
Cum tu confundis fasque nefasque simul.
Jam te nemo regit, nullus levat auspice verbo
Contra torrentem brachia nulla tuum,
Prodest ergo tibi cumulare furore furorem,
Si prodesse vocem quod parat usque mori.
CCXXXI. Mores legendos, non vitam .
Subtractum vitæ Lycidam, Germanice, defles,
Subtractum morti rectius esse putes.
Non vivens stetit ille diu, moriendo moratus,
Ante suam mortem mortuus ipse diu.
Quid prodest totiens ficus et musta videre,
Et speciem morum nec semel aspicere?
Non ætas prolixa licet dat vivere nobis,
Sed virtutis amor, norma timenda reis.
CCXXXII. Auxilia multorum sibi quærenda .
Æmule, væ soli! quia dum cadit ipse, levantem
Non habet, in se ipso spem sibi composuit.
F�dera dum tempnit, dum spernit habere sodalem,
Perficit, ut sese nemo juvare velit.
Cum socio socius partitur pondera fati,
Pro socio patitur vera fides socii.
Nescit amor vehemens, ad quæque pericula rumpi,
Nec funus triplex rumpitur ex facili.
Forte quidem velles socium reperire fidelem,
Sed pravi mores zelus et ira negant.
CCXXXIII. Cui pro natura bene est pauperem non esse .
Audio te, Rupili, de paupertate querentem,
Non quia nulla habeas, sed quia pauca tibi.
Sed dicit sapiens, quod nemo est pauper eo quod
Possideat pauca, sed quia plura velit.
Si paupertati assensum præbere studeres,
Si pro natura vivere, dives eras.
Aspicito, nudum quia te natura crearit,
Intrans et mundum tu nihil intuleris.
Quodque externa petas, quæ sive manentia tecum,
Seu te destituant, te faciant miserum.
CCXXXIV. Decipere non esse diligere .
Quod sequeris pueros, quod amas et amaris ab illis,
Nequam non hominis, simplicis aucupium est.
Prædixi quod amas, odium si præstat amorem,
Si sit amare gravi ludificare dolo.
Tu peccare doces, peccandi ponis habenas,
A te peccandi sumitur hora, Tati.