Latin · ~7 min
Lines 1.775-1.814
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.775-814
Not analysed yet
Sed compilavit fugiens te servulus, et fur,
Vel manus hostilis omnia diripuit.
Nunc conversus ovans ventris farcire crumenam,
Unus prædo tuus, tu tibi cuncta rapis.
Hoc factum sapiens premit, et condempnat utrumque,
Te nunc esse lupum, teque fuisse canem.
CCXXVI. Motum localem motum mentis ostendere .
Cur adeo gaudes motu, Joviane, locali
Aer tam sæpe salis? an quoniam levis es?
Signat enim motum mentis mutatio tanta,
Quod non concordes, nec tibi convenias.
Pondus habe, stabis; cum pondere gleba quieta est,
Diripitur pulvis pro levitate sua.
Nec natura loci tibi recte vivere donat,
Sed mens discreta propositique tenax.
CCXXVII. Pondus et pondus non habendum .
Heu! quia pondus habes, et pondus, amice Valeri,
Te fratremque tuum pondere dissimulas.
Heu! quia spectatur præ cunctis mantica tergo,
Et non attendis qua premitur humerus.
Fratris verrucas mordaci dente refringis,
Ulcera dissimulans quæ tibi in ore sedent.
Ad culpas fratris aquilæ tu lumina portas,
Ad tua cum scelera nulla vel orba feras.
CCXXVIII. Miseriorem miserum non irridere .
Calvitium, Calvine, tibi præbere solebat
Materiam risus, tu quoque calvus eris.
Paulatim fugiunt dextra levaque capilli,
Cum tineas pascis ante retroque fluunt.
Supremum capitis tenuis jam lucus obumbrat,
Jam coma rara locum subjicit et numerum.
Tempus adest quo te calvi ridere suescant,
Factus et absque pilis omnibus invideas.
CCXXIX. Amorem cogendo non adquiri .
Torvus et ore minans te nos, Tite, poscis amare,
Invitus nemo, nemo coactus amat.
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris,
Cæsar ubi jubeat, cedere nescit amor.
Vacca quidem taurum, sed et ipsa leæna leonem,
Iratos fugiunt, suscipiunt placidos.
Dilige nos omnes, ut ameris ab omnibus unus;
Quærit amor pariles, dissimiles odium.
CCXXX. Peccandi libertatem usu adquiri .
Libertas peccandi emitur peccando, Verane,
Cum lima atque mora perniciosa colis.