Latin · ~7 min
Lines 1.91-1.136
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.91-136
Not analysed yet
XXVI. Neque decipere neque decipi .
Nullum decipias, non decipiaris ab ullo,
Fallere vel falli, Pirame, par vitium est.
XXVII. Petenti quod difficile est negari .
Postulat usque sibi justa ratione negari,
Qui quod difficile est, id sibi, Pyrrhe, petit.
XXVIII. Cupere quod necesse est .
Si mecum, Thaliarche, sapis, quodcunque necesse est,
Id cupias, animum casibus æquipara.
XXIX. Stare ubi alii jaceant decorum esse .
Candide, ubi jaceant omnes, te stare decorum est;
Quod stas, quod solus, magnum opus, egregium est.
XXX. Exitus rerum inspiciendos .
Aut sapit Archesilas, et prospicit ultima rerum,
Aut si contempnit, non sapit Archesilas.
XXXI. Cito vel sero decedere nihil ad rem .
Tarde vel subito vita decedere, nil est;
Si bene, discedas, Pindare, non nihil est.
XXXII. Sub onere rectum esse gloriosum .
Sub quocunque onere, strepitu omni, omnive labore,
Rectum stare, Licha, gloria non modica est.
XXXIII. Ridere vel rideri, vitium .
Si rides alium, vel si rideris, utrumque
Culpa est, Maure, prius turpe, sequensque magis.
XXXIV. Tempnere tempni debere .
Vivere, Prote, velis feliciter atque beate,
Tempni tempne, aliis vilis, et esto tibi.
XXXV. Ne contempnamur, bene esse vivendum .
Contempnat te nemo velim, sic vive, Trebati;
Tempnuntur mores? tempneris ipse miser.
XXXVI. Honorandum esse doctorem .
Arguitur furia, medicum dum percutit æger,
Et tu doctorem dum, Menalippe, tuum.
XXXVII. Non obloquendum amico .
Frangis amicitiam dum, Turdale, rodis amicum;
Insidians socium, frangis amicitiam.
XXXVIII. Jurgio pacem non creandam .
Scæva, tene, quia siqua paret discordia pacem,
Et tua nos pacant jurgia, Scæva, tene.
XXXIX. Verbis picturatis non esse credendum .
Verborum multos mihi, Victorine, colores
Pingis, nullique est attribuenda fides.
XL. Opinionem malam fugiendam .
Commissum, Damasippe, tuum quod verba sequantur,
Hanc metuis, quid plebs garriat, haud metuis.
XLI. Melius probatum amare, quam amatum probare .