Latin · ~7 min
Lines 1.95-1.181
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.95-181
Not analysed yet
Marce, perutilius censemus amare probatum,
Quam quem reddideris, velle probare, tuum.
XLII. Pingui ventre tenuem sensum non nutriri .
Vult sensum tenuem, curat dum, Mervie, ventrem,
Ob tenuem sensum nutrit aqualiculum.
XLIII. Difficilia inquirenda, facilia non adeo .
In scirpo nodum quærendo, Viselle, laboras,
Dignaque quæsitu prætereundo probas.
XLIV. Vitium animæ despicabilius quam corporis .
Ridemus Calirum dissutis naribus esse,
Non rupilum f�dis moribus effluere.
XLV. Socium non ascisci omnimodis mobilem .
Dum vertis habitum, mores, et verba, Levine,
Te sibi nemo parem, nemo facit socium.
XLVI. Non semper studendum tristibus .
Eutrapelus non blanditias, non gaudia vultu
Significat, ringi, frendere, flere vacat.
XLVII. Naturam assiduitate culturæ novandam .
Naturam cultura novans, educit ab imo;
Ergo nova mores, Corve, colendo tuos.
XLVIII. Velle sapere, non vocari sapientem .
Nil, Beroine, sapis, et dicis te sapientem;
Dum rapis hoc nomen, nil, Beroine, sapis.
XLIX. Ut ventri imperes, gulam arcendam .
In vilem fumum sorbillans omnia vertis,
Merule, ventris amans, non regis ipse gulam.
L. Non tamtum grandia, sed et parva, cavenda .
Quem leo non tetigit, dum mordet aranea lædit,
Enole, non tantum grandia, parva cave.
LI. Hominem nequam nullo modo leniendum .
Lenio sæpe mihi pastu volucremque feramque,
Lenio te nullo, Nasidiene, bono.
LII. Miseris nec quod miseri sint credi .
Grande doloris onus miseris superadjicitur, dum
Nec quod sunt miseri, creditur, Aule, sibi.
LIII. Consilium senum rejiciendum non esse .
Pannorum veterum facile contempnitur usus,
Non sic conciliun, Postumiane, senum.
LIV. Non se ultro ingerendum .
Jure repellendum Pethosirim dicimus, ultro
Qui se non gratis ingerit officiis.
LV. Amare ut amicus sis .
Omnis amicus amat, sed non qui amat omnis amicus;
Si quem, Basse, tu amas, esto et amicus ei.
LVI. Qui amico non parcit, inimico non parcere .