Latin
THESIUM I
Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive 3
Unproofread scanNot analysed yet
THESIUM I. Nix atque Glacies, Meteora sunt aqvea cognata, ex vapore, aut aqvâ, per frigus in certam speciem coactis &qvasi solidatis. Ἔκθ. 1. Ἐξ ὕδατος, seu Aqvea dicuntur Meteora, cùm ob originem materiae, Vapor siqvidem exhalatio est crassior, calida atque humida, ex aqvis potissimùm aqveisve corporibus excitata, &vel calore siderum elevata, vel in cavernis terrae conclusa; tùm ob restectum formae, qvae eadem cum Aqva ipsi maximam partem est: Aristoteli Aτμὶς. 1. Meteor. c. 4 dicitur. Eκθ. 2. Et licet calor adsit evaporationi, qvae reliqva pars Ignis est, qvi humorem ex terra in vaporem eduxit, attamen, qvia tunc qvando Nubes gelascit, Nix; qvando Vapor, Pruina fit; &Glacies cùm vapor sive Aqva maximè constringitur: ἢ ὤρας ἢ χώρας σημεῖόν ἐστι ψοχρᾶς, testante Arist. lib. 1: Meteore c. 1i. Unde qvoque, il. lud juxta qvod dicitur Γνῶθι καιρόν; temporis atque loci rationem frigidi subducentes, de Nive, si verò forsan pagina excrescet nimiàm, de Glacie &Pruina alio tempore, placide conferemus. TH. II. Nivis vocabulum à ninxi commodè deducitur. Ἔκθ. Altum semel ingressis vela qvùm facienda sunt; ut, qvae. noscunque tempestas exceptura sit, portum tamen tranqvillitatis &scientiae, contrario errorum turbine minùs agitati, appellere possimus; ipsum Nominis carbasum primitùs sufflandum pandentes subvectamus: Nix igitur à ninxi verbi Ningo, vel ningvo, ut Dux à duxi, Rex à rexi, Tipsum verò Ningo â gr. Νicω atque νιφετὸς, παρὰ τὸ νίπτω, ex qvo Neptunus, non à nando, est juxta Scalig. de causis LL. c. 25. q vocum facit Becman. in Orig. LL. c. 25. p. m. 319.