Latin
THESIUM I
Gottfried Cernitz, Exercitium physicum de nive 4
Unproofread scanNot analysed yet
)nobis venit: utut qvidam à Nixi, antiqvi verbi Niveo, pro qvo nicto nunc dicimus, deducere, atque nonnulli verbum Ningvo sive ningo, à Ningve dictum velint, cujus Nominat. Ningvis olim pro Nivis fuit usurpatus; unde qvoque Lucret. albas effundere Ningves; sed Latinorum primus Poëtarum Eclog. 10. Perque Nives alium, perqve horrida castra secuta est; aliiqve Probati Nix &Nives dixerunt TH. III. Imber nivalis, aliàs, Spuma coelestium aqvarum, &Flocci nivei; Gr. ΧIων it. Νiφας &κφετός, Ebr. abiu; Germanis Schnee dicitur. Ἔκθ. Imber; sive deffuxus, propter similitudinem illius, qvi propriè sic dictus est, ex nubibus concretis &qvidem largiùs proveniens: Spuma, vel, qvòd ex nube agitata &qvasi spumescente, coelitùs decidat; vel, modo qvoque alio generata, spumam repraesentet: Flocci nivei, Tacitarum vellus aqvarum; Pruina &Canities brumalis, sicut lana (Ps47) propter similitudinem, Meteorisque aliis generaliter competentibus nominibus, vocatur. Χιὼν παρὰ τὸ χέειν qvod notat fundere &liqvefacere, cùm molsioribus particulis atque paulatim decidit; παρὰ τὸ νέφειν verò, si durioribus magisque densis labitur, insiguitur; Ebraeis à 20& cujus usus in Hiphil est, dum instar nivis albescere, sive, egregiè candescere significat; Nobis verò vernaculâ, à schneyen /qvasi dicas: schneiden /zerschneiden /cùm ratione formae, tùm effecti, non inconeinnè adeò dici posse videtur. TH. IV. Aeqvivocatione vocis &hinc sepositâ, Nivem, ut Meteorum aqvae solidum mediae aëris regionis est, spectabimus. ἔκθ. ἔκθ.