Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 17
Unproofread scanNot analysed yet
Nec sane dubito, diligenti obseruatione principia constitui posse aliquando, vnde nascantur regulae coniiciendi de abditis sub terra, velut foliis metallorum, longe illis meliores, quae passim ex leui caussa, &praesertim ex mundi plagis receptae inter fossores, magis traditione, quam successu celebrantur. Nam quae genera in ipsa terrae superficie exeunt in lucem (zu Tageausstreichen) aut in fodina innotuere, ea ex stratorum procurrentium legibus indicia in viciniam extendent. Et peculiares sibi matrices vnum quodque genus amat. Ita galena in spatho frequens habitat, specularis lapis saepe Alabastritae conterminus iacet, pyrites cum aere &sulphur praebet, schistum quoque ardosium aes diligit, argentum viuum in cinnabari latet. Prodiit ante annos non ita multos quidam, Alexandri Achillis nomine sumto, homo militaris &peregrinator: is quod votis magis, quam spe praecipimus, delineare ausus est magnae parentis ossa &procurrentes per corpus eius venas; quasi retectam tellurem perspexisset, perlustrassetque vnus mortalium, Omnia sub magna labentia flumina terra. Sed tamen vel cogitasse laudandus est, quod longo saeculo rum studio quaeri mereatur. Metallurgi passim vulgari notione venas pro truncis ramisque habent, quasi vegetatione creuissent: scilicet quia delineatas a mensoribus hanc speciem aliquando praebere vident. Nec dubium est, cum prima telluris tenerae stamina duceret Sapientissimus Conditor, aliquid formationi animalis aut plantae simile contigisse, sed incendiis &eluuionibus ac ruinis nunc ita detortum perturbatumque in hac superficie, &velut cute, vt aegerrime nosci possit.