Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 18
Unproofread scanNot analysed yet
Hx5 Operae pretium autem facturum arbitror, qui naturae effecta ex subterraneis eruta diligentius conferet cum foetibus laboratoriorum, (sic enim Chemicorum officinas vocamus,) quando mira persaepe in natis &factis similitudo apparet. Nam etsi eiusdem rei plures caussas in potestate habeat ditissimus rerum parens, amat tamen &constantiam in varietate. Et magnum est ad res noscendas vel vnam producendi rationem obtinuisse: quemadmodum Geometrae ex vno modo describendi figuram omnes eius proprietates deriuant. Praeterea vbi similia instrumenta &vasa occurrunt, ignis cum sulphuribus, aquae cum salibus, &genera terrarum lapidumue, communia &nostris &naturae officinis, tutius similem cognatis corporibus originem assignes, quam diuersam nullo experimento cognitam ex ingenio fingas. Neque enim aliud est natura, quam ars quaedam magna: nec semper toto genere à natiuis factitia distiguuntur: nec refert eandemne rem Daedalus aliquis Vulcanius in furno inueniat, an lapicida ex terrae visceXEXA visceribus proferat in lucem.