Latin
SX.IISOEIOS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 32
Unproofread scanNot analysed yet
Certe nupera terrae concussio anni huius 1691. ab Italia ad nostros vsque fines peruenit quanquam Visurgim non transgressa. Habentur &passim fodinae lithanthracum, materiaque sulphuris, quae &mineras nostras Goslarienses implet. Et alicubi natiuum sulphur pulchellum, &translucidum rubini aut auri colore ex nostro Lauensteinii tractu eruitur, quasi iam ignem naturae expertum, etsi nobis apyron dicatur. Nec absurdum est, priuata incendia etiam magno diluuio posteriora extitisse, ignota annalibus, cum materia combustilis adhuc per terram vberius disseminata esset. Pumices esse ex locis qui arserunt, Agricola merito iudicat, nec in Sicilia tantum &Campania, sed etiam in Germania constat reperiri. Ipse Agricola apud Mosellae confluentes &Grani Aquas talia agnoscit. Naphthae autem aut bituminis liquidi fontes etiam apud nos fluunt; quale est prope Burgdorfium, quod rustici in axungiam absumunt. Arsisse hos AXX hos tractus Agricola (credo post Cordum nostratem) non dubitauit. Nam cum Belemniten, quem aliqui Lyncurium vocant, in ripa Leinae amnis ad Neapolin opidum duodecim ab Hannouera passuum millibus, &in Brunsuicensi tractu, vbi bitumen gignitur, &potissimum inter vrbem Hildesiam, &arcem Marieburgum in marmore antri, quod a nanis appellant, reperiri dixisset, hunc locum, inquit, arsisse multa indicant.