Latin
SX.IISOEIOS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 33
Unproofread scanNot analysed yet
Idem mox repetit, cum Ostraciten, ita dictum a testae similitudine, circa idem Hildesheimii antrum reperiri narrasset. Cui consentit, quod superius annotauerat: Natura, inquit, ex Ostracite in Hildesheimio tractu facit Haematiten, ars ex Magnete; vtraque vrendo. Si quis tamen coctile naturae saxum aegrius admis-Piscos in ardesia ex veris surus malit, limum pisces obuoluentem vel ipso tem expressos, pore ex natura materiae, vel aliunde, lapidifico quo lusus naturae non esse dam spiritu, aliaue caussa, in petram abiisse, &mastenditur. teriam metallicam in piscis modulos, aut initio cruda &molli adhuc massa, aut postea etiam penetrabili vapore aduectam, quanquam haec minus facile intelligantur, non repugno, nec aliquid certi constituere audeo, nisi quod nobis satis est, pisces aerosos ex veris expressos. Firmant sententiam &multitudo piscium vno eodemque loco conclusa, &quod ibi nil nisi pisces.