Latin
SX.IISOEIOS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 34
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae de Triregno Pontificio, de Luthero, de nescio quibus aliis formis in petra Islebiensi delineatis iactant, haec vere inter lusus habeo, non iam naturae, sed imaginationis humanae, quae in nubibus acies videt, &in campanarum aut tympanorum pulsibus quas vult modulationes agnoscit. Et talia sunt multa, quae vulgo in Baumanni antro ostendunt: Mosem scilicet, &Ascensionem Christi, aliasque ex lapide figuras, quas nisi admoneare, multumque credulus sis, non agnoscas. Augere rerum species in miraculi fidem, vt stupenda de nostris regionibus dixisse videar, non est meum. Sed piscium Osterodanorum atque Islebiensium summa est manifestaque in repraesentando fides; nec piscem tantum, sed &genus piscis, &veram magnitudinem &commensurationes partium, &squamas, &caetera omnia statim fatebere. Accedit magnum argumentum ab ipsa constitutione loci. Nam venam ardesiae pisciferae pendentem esse diximus, vt cum nostris fossoribus loquar; id est in strati prope horizontalis modum procurrentem per aliquot miliaria, vt iam facile appareat, eiusdem stagni pisces a superincumbente mole pressos. Certe in vicino Islebiae agro insignes lacus nunc quoque extant. Et quo minus marinos in petra pisces mirere, non procul abest Seeburgum, vbi ingens aquae salsae stagnum; &sub terra esse conditoria salis fontes aquarum salsarum docent; ex quibus illustris inprimis est, quem Hala Saxonum octauo ab Islebia lapide fundit, quem Cattis olim &Hermunduris materiam bellandi quidam putarunt. §. XXI.