Latin
SX.IISOEIOS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 38
Unproofread scanNot analysed yet
Et longe altiori loco, prope Grundam, oppidum metallicolarum, ex aduerso Ibergi monte Hercyniae nostrae, vnde praestantissima ferri minera eruitur, velut scopulus quidam (dictus Hupkenstein) sese attollit ex Spathi genere (quale &Baumanni specus componit) in quo varia concreta conchylia visuntur. Sed idem passim tota Europa deprehendi constat. Et Figueroa, Legatus Hispanus ad Schachabassum Persam, Ormusio veniens, in excelsis Caramaniae montibus Ostrea &durissimo caemento insertas velut suae Galloeciae conchas miratus est, nec dubitauit vestigia maris fateri. Sed eadem iam dudum veteres dixere, neque huius loci est compilare peruulgata. Praestat rem ipsam intueri, &manifesta sepulti animalis argumenta agnoscere. §. XXIV. Primo igitur aspectu passim summa similitudo se Varia conchyliorum genera mire prodit, color, lineamenta, valuae, turbines, spinae, verpermista in tebrae, dentes manifeste imagines produnt nautili, buccisaxo &glares non esse nata ni, echini marini, histricis &aliorum animalium mari& forma non mutata &sinorum, atque ita omnia ad verum modum accurate retus ipse oferunt, vt species ipsas, ceu curiosorum Musea ostenstendit. dunt, in Saxo aduertas. Aliquando contusa, dimidiata, fracta &imperfecta apparent conchylia, antequam lapidi includerentur, insigni testimonio non ibi a natura, sed a casu collocata esse.