Latin
SX.IISOEIOS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 39
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquando perfecta figura margae post induratae impressa testatur, integrum fuisse prototypum, quod nunc vel pro parte tantum superest, vel consumtum prorsus, vt in illis testis saxeis, quae doctis aëreae aut fallaces appellantur. Testacea porro non saxo ingenita, sed simo immista, vel ipsa varietas eorum loquitur, quae in vnum saepe confusa spectantur: Ita vt aliquando idem frustum lapidis ex Melita &echinum, &cochleam, &milleporum, &dentem magni piscis ostendat. Visus est astacus in saxo, conchylium forcipe premens, &fragmina conchyliorum intra echinum cum marga deprehensa, minora tamen semper foramine echini, ne dubites extrorsum venisse. Aliquando materia inclusa conchylio ab ambiente diuersa est, vt prius impletum, deinde translatum videatur. Neque ossea illa corpora radices agunt in matricem saxeam, filamentaque propagant, quasi illic nata; sed velut insulam faciunt sui iuris, propriaque ac saepe polita superficie terminantur.