Latin
§. XXXIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem de Trochitis &multos Trochitas continente Entrocho aliquid iam ante attigerimus, placet tamen hic oculis nostrates subiicere. Trochites, Spangen-Rader-Zwerg oder Mühlstein, cum lapide Iudaico (inquit Agric. ! c.) cognationem habet, a rota appellatus. Etenim cum ei natura dederit tympani figuram, eius pars rotunda laeuis est, vtraque vero lata, habet quendam quasi modulum, a quo vndique radii ad extimam orbis partem, quae ipsis loco est canthorum, procedunt ita eminentes, vt striae fiant.