Latin
§. XXXIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 58
Unproofread scanNot analysed yet
Multum variat quantitate, sed minimus adeo paruus est, vt maximus decuplo maior sit. Maximus vero est latus digitum transuersum, crassus tertiam eiusdem partem, aut amplius. Differt colore; nam aut cinereus est, aut nigricat, aut luteus est. Sed is magis propter contagionem terrae talis esse solet. Intus enim caeteris candidior. Omnis fractus, lapidis Iudaici instar laeuis est, &nitet. Frangitur autem similiter vt ille in longum, latum, obliquum: in acetum impositus, vt astroites bullas agit: atque etiam reperitur interdum, qui se tanquam astroites moueat de loco. At ex trochitis nondum separatis constat Entrochus, Spangenstein an einander. Modo ex ternis, modo ex quaternis, nunc vero ex pluribus. Viceni enim sic inueniuntur coniuncti. Eius duae sunt species: aut enim aequaliter teres est; aut teres quidem, sed pars eius media tumet, vtrumque caput angustius est. Cuius autem trochitae radii sunt eminentes, in eo, qua parte duo committuntur, semper inesse cingulum retortum videtur: at cuius humiles, carent cingulo, totique laeues sunt.