Latin
§. XXXIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 62
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque nihil prohibet, peregrina animalia ad nos vndarum vi aduecta esse, quanquam Elephanti dentibus minus fidam; nam ad Rosmarum referri posse, paulo ante iudicaui. Quales etiam forte fuerunt, quos apud Mexicum effossos tradunt, cum nulli hodie in America Elephanti deprehendantur. Idem de ponderosis illis dentibus dixerim, qui ad Elephantum referuntur; Moschis Mammotekoos dici, quasi belluarum ossa, Witsenius tradit. Nec tamen obstinate abnuerim, vera Elephantorum ossa reperiri. Certe dentes, &velut partem tibiae aliaque ossa ex Scharzfeldensi antro vidi, quae alius animalis, quam Elephanti esse nemo dixerit, siue olim latius sparsa per orbem fuerint haec animalia, quam hodie, mutata aut ipsorum, aut soli natura, siue aquarum mpetu impetu longissime a patria abrepta credamus. Et vero Phocarum &Narwallorum greges stabulari simul constat in cauitatibus litoralium scopulorum, qualia esse potuerunt haec antra, quo tempore huc Oceanus perueniebat.