Latin
§. XXXIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 63
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero terrestrium quoque animantium spolia deprehendantur, malim Conringio assentiente vastae inundationis colluuiem credere, quando aquae per angusta foramina &specuum exitus aditum in subterranea reperientes, quae aduehebant, deseruere in vestibulis. Verisimillimum enim est, orbem aquis mersum naturaliter detegi non potuisse, nisi magna parte humoris subterraneis locis recepta; qualis erat in Hierapoli Syriae hiatus immensae profunditatis apud Lucianum de Dea Syria, in quem stato anni die vicinae gentes certatim aquam quasi impleturae frustra fundebant. In quo diluuii aquas absorptas narrabant Sacerdotes, &populi credebant. §. XXXV. Cum cornua Monocerotis, quibus passim superbi-De cornuMoG nocerotis &ebant olim conditoria rerum peregrinarum, &nun ingenti aniquoque plebeii oculi in stuporem dantur, a piscibus ali Quedplinburgi esSeptentrionalis Oceani esse demonstrarit Bartolinus, fosso. credere fas est, vnicornu fossile, quod nostrae quoque regiones praebent; eiusdem originis fuisse. Dissimulare tamen non oportet, Monocerotem quadrupedem equi magnitudine reperiri apud Abyssinos, si credimus Hieronymo Lupo &Balthasari Tellesio, Lusitanis.