Latin
§. XXXVIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 72
Unproofread scanNot analysed yet
Vt de Asphaltite Sodomae, &lacu Pilati, aliisque nil dicam; Steinhudensem in nostro tractu inter Leinam &Visurgim, vicini subsidente terra emersisse putant, quod illis facilius credo, quam quod vrbem illic oppressam iacere, &fluctuum eiectamentis proditam, quasi a maioribus acceptum posteris tradunt. Visurgim mutasse cursum in Mindensi tractu, atque olim sese infudisse paludibus a mari illuc vsque porrectis, &ab Oceano aditum admittentibus, anchoramque etiam magnae nauis ibi repertam incolae tradunt, sed rupto monte fluuium dextrorsum postea iter fecisse. Quod &Chronica quaedam Mindensia confirmant, quorum tamen autoritati in remotissimis parum tribuerim, nisi praesenti aspectu firmentur. Illud ne nunc quidem insolitum est, irrumpere Oceanum, aut repelli, aquasque &terras inuicem permutari. Morinorum litus mari olim immersum fuisse, &vbi S. Audomari fanum est, Oceani portum extitisse Ortelius &Chifletius scribunt. Nec iam de Nordstrandiae inundatione in Holsatia, aut Belgica irruptione saeculi superioris dicemus, aliisque antiquioribus, cum mare visum est repetere ius suum. Verum vtjmagis obuia inculcemus, lacus Steinhudensis in nostro tractu inter Leinam &Visurgim prodit, fere ad hanc vsque vrbem olim paludes ab Oceano irriguos pertigisse. §. XLI. Vbi uunc VeMagis operae pretium est in rem nostram, easdem netiarum &Principum apud Italos mutationes recognoscere in Estensium ditionem, pgensium requam Serenissimorum Brunsuicensium Ducum Maiores giones, ibi antiquissimis tenuere, &vicino Longobardiae &Venetiarum tractu.