Latin
§. XXXVIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 73
Unproofread scanNot analysed yet
Et temporibus mare &palusatis quidem verisimile est, &Adriatici litoris Venetias des fuero (quae regionem olim significabant, non vrbem,) &Aremorici a Caesare memorati, (vbi hodie Vannes,) nomine suo communem originem ex paludibus atque illo genere terrarum fateri, quod hodie Saxones, Belgae, Angli, Dani, vocant Veen, Fenne, passimque siccatum in pascua abiit, &foenum praebet, interdum &Turfam. Quantam autem mutationem tempus attulerit, fidem facit oppositus historiae praesens vultus rerum. Constat magnam Adriatici litoris partem olim mari tectam aut paludibus inuiam fuisse, &qui Aquilegia Bononiam tendebant, magno ad dextram flexu olim vsos apparet: Initio scilicet Padus, &Athesis, caeteraeque illic Alpium &Apennini exonerationes nondum vbique satis certis alueis coërcebantur; donec Marcus Scaurus manum admouit. Ex eo tempore certatum est cum fluminibus opimique agri extorti, qui passim Italis policinia appellantur a paludibus: vt Rhodigina, illa ad Athesin antiqua Estensium possessio, vbi &sepulchra Maiorum in Vangadigia habuere.