Latin
§. XXXVIII
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea 74
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc ars eo progressa est, vt alicubi videas terram mari, prata flumine depressiora, &aquam velut in aëre suspensam, cuius exundationem longissimus agger coërcet. Tantum orbis facies mortalium studio mutata est, vt magnam habitationis suae partem genus humanum credam ipsi sibi debere; tametsi &castores, industrium animal, arte quadam sua, aggeres &stagna parare constet. Apud Patauinos cum monasterii S. Helenae fundamenta locarentur, ancoram quandam repertam Pignoria testatur, &in aliis vrbis locis nauium malos. Vt credibile sit, vsque ad Euganeos colles, quibus arx Atestis, &mons Silicis incumbunt, maris aestuaria aut stagnantia in exitu flumina peruenisse. Rauennam ita describit Strabo, vt quis hodie posset vrbem Venetiarum; scilicet peruiam mari lembisque. Immo talis adhuc Cassiodoro fuit pro Theodorico Rege scribenti. Inclinante in Occidente imperio erat ibi primaria statio Romanae classis, &Exarchi sedes, quod commercio nauigandi Graeciam Italiae connecteret. Nunc mare dudum oppletis aestuariis recessit; Eandemque temporis iniuriam &Veneti timent; quos sunt, qui remedii spe, auerso &fracto fluminum impetu, malum auxisse arbitrentur. nisn oq roiurnimoi 2 9ouded2 bηq eitem dιiis I §. XLII. Ingentem velut lacum terra obrutum, immo vrbe Fontium Mutinensium &agro, velut fornice, opertum, insigni naturae omnia miraculum exponitur.