Latin
ii
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea ii
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI HONORATISSIMO S. P. D. CHRIST. LVD. SCHEIDIVS. uo sunt in aspectabili hac rerum vniuersitate, Coelum atque Terra, in quibus quam maxume DEVS O. M. rationi nostrae atque sensibus ita perspicue conspiciendam &quasi palpandam proposuit, ac veluti depinxit sui quandam imaginem, vt obbrutuerint necesse sit homines, vacuo qui currere semina motu affirmant, magnumque nouas per inane figuras fortuna, non arte, regi. Vnde merito nos ad horum contemplationem non tantum Scriptura Sacra adhortatur, sed vel ipsa humana natura instigat. Sane illi ipsi Sacri Scriptores, quorum auctoritate &diuinitus acceptis φ) ο (ceptis effatis nostra, qui Christiani sumus, persuasio nititur, subinde hinc argumentum ducunt infinitae atque immensae gloriae DEI. Quantam enim cogitabimus esse SVPREMI NVMINIS Sapientiam, quantam Prouidentiam, quantam Potentiam, quantam Bonitatem, si animo rite percipiamus admirabilem coeli atque terrae faciem, quaeue in ea contemplanda occurrunt opera, quae ab Vniuersitatis huius Auctore atque Effectore, DEO, quo temporis puncto ipsi placuit, sine vllis vectibus, sine vllis ferramentis, sine vlla materia, verbo tantum ac nutu suo condita ad hunc vsque diem ita conseruantur &gubernantur? Quare sicuti verissimum est, quod Sanctissimus Regum dixit: Coelos enarrare gloriam DEI: (*)sic de hac terra, communi nostro domicilio, non minus vere dicere possumus: Quam plena est, Domine terra possessionibus Tuis!