Latin
iii
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea iii
Unproofread scanNot analysed yet
Quam magnifica sunt &admirabilia opera Lua, omnia in sapientia fecisti (**)! Et coeli quidem atque terrae exactiorem contemplationem hic instituere nec otii mei, nec praesentis scriptionis ratio patitur. Calamum enim arripui, paucula praefari iussus opusculo doctissimo, quod diuturna hactenus obliuione in forulis Bibliothecae Regiae delituit, iam vero primum a me in lucem editur. Illud sicuti GODEFRIDI GVILIELMI LEIBNITII, innumeris ingenii monumentis aeternum sibi superstitis auctoris foetus est, ita honorificentissimum mihi duco, in partem felicitatis me vocatum esse, vt nalcenti obstetricarer. Neque tamen sola Magni Parentis recordatio editionem libelli huius mihi suasit, verum quemadmodum Christiani hominis est, mirabiles diuinae sapientiae atque potentiae in ordinando mundo ductus crebro perpendere, sic in schediasmate hoc magna accuratione, ex ipsis primis fontibus plurima a Summo Viro deduci mihi visa sunt, quae pietatem &admirationem diuinorum operum in probae mentis Lectore acuere queant. Quare inuidere illud diutius rerum harum amatoribus nesas duxi; praecipue posteaquam ab ILLVSTRISSIMIS ET EXCELLENTISSIMIS PROCERIBVS nostris venia mihi data, (*)Psalm. XIX. (**)Psaln. CIV.