Latin
iv
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea iv
Unproofread scanNot analysed yet
B) ο( vt editionem postumorum Leibnitianorum Operum procurem. Nec aliena est a munere Historiographi praesentis argumenti tractatio, nec indigna, vt ab ea officii elementissime mihi demandati publice quasi auspicium capiam. Quamuis enim admirandam vniuersae naturae oeconomiam, eiusque occultos consensus, pro maiestate Diuini Artificis, penetrare humana conditio non ferat, ita tamen LEIBNITII eruditio in rimandis Macrocosmi visceribus, praecipue quantum ad nos, qui paruum hunc orbis terrarum angulum inhabitamus, attinet, occupari videtur felicissime, vt antiquissimum terrae nostrae statum ex naturae vestigiis, quae, vt verissime dixit Summus Vir, nobis pro historia sunt, ingeniosissime prorsus &egregie ob oculos posuisse dici possit. Nec tamen inficior, omnes Viri Egregii coniecturas mihi non probari. Sic vt prolato vno alteroue exemplo mentem meam clarius pandam, imminentes vallibus praeruptas rupes &altissima montium iuga tam manifeste mihi arguere videntur opus ab Ente ineffabili pariter sapientia &potentia instructo profectum, vt omnem hanc vastorum montium dispositionem &figuram cum ipso &Celeberrimo auctore theoriae sacrae telluris, THOMA BVRNETIO, diluuio adscribere nollem. Montes sane, vt alias insignes, quas ex iis percipimus, vtilitates fusius non recenseam, (vtpote quas post alios Viros doctos in compendio delineauit 10. GEORG LIEBKNECHT in elementis Geographiae generalis p. 303.) &varia intra viscera sua humano generi necessaria metalla alunt, quae ex vallibus, si in iis reclusa essent, ob copiam aquae affluentis ad decliuiora loca deriuari nesciae erui numquam possent, &fontibus etiam originem praebent, dum non solum, vt EDMVNDO HALLEIO visum est, vapores ad vertices suos in guttulas coëuntes verum etiam rorem &pluuiam aestate, niuem autem tempore hyberno tanta copia recipiunt, vt perennes inde fluuios emittere possint. Praeterea si vel maxume illa montium, scopulorum &saxorum moles subitaneam quasi ruinam hinc inde minitans vni alteriue mortalium aspectu satis horrida videatur, sunt tamen alii, quos si audias, tantum abest, vt promontoria, montes, scopuli terram informem &ruinarum ac ruderum aceruo similem reddant, vt potius rudis haec &indigesta moles humanis oculis iucundissimum praebeat spectaculum.