Latin
IEREMIAS FRIDERICVS REVSSIVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lii
Unproofread scanNot analysed yet
Quare quando omnes veterum &recentiorum opiniones perpendo, valde laudo AVGVSTINI modestiam, quod in libro de ciuitate Dei, licet doctissimo Ecclesiae antistiti non defuisset larga coniecturarum seges, tamen nouisse haec neminem ingenue profiteri, (*)quam genio suo indulgere aliquid maluerit. Sed heic filum abrumpimus, ne praefatio nostra in molem iusto longiorem excrescat. Haec enim tumultuaria prorsus opera in chartam coniecimus, vt Lectorem Humanissimum praemoneamus, quo consilio a nobis haec LEIBNITII dissertatio vulgata sit. Neque enim putandum est, quoniam ea post tot annos a Summi Viri obitu in lucem deinum &mortalium conspectum prodit, nec ab ipso, XXIII. adhuc annos, posteaquam in schediasmate Actis Lipsiensibus, vt dictum, olim inserto primas eius lineas duxerat, superstite typis credita est, quasi operae ei impensae puduerit Virum Illustrem, isque ideo hunc ingenii sui partum abiecerit, nec pro suo amplius agnoscere voluerit. Longe enim aliud discimus ex Miscellaneis Berolinensibus 1710. publici iuris factis, quippe in quibus disertis verbis ad hanc dissertationem suam prouocat (**),&eam nondum editam nominat, certissimo indicio, quod edere eamdem tunc temporis adhuc in animo (**)In epistola ad CHRIST. MAXIM. SPENERVM scripta p. 119. Idem fecit in epistola ad Dn. LIEBKNECHT I71I. exarata. Vide huius discurs. de diluuio maxumo occasione inuenti in Comitatu Laubacensi &ex mira metamorphosi in mineram ferri mutati ligni edit. 1714. nimo habuerit.