Latin
IEREMIAS FRIDERICVS REVSSIVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea liii
Unproofread scanNot analysed yet
Caussa igitur cur in lucem publicam opusculum hoc non prius antea prodierit, alia non est, quam quia, vt mortalibus euenire solet saepicule, in ipso magni operis molimine Celeberrimo Auctori, licet iam septuagenario, mors improuisa superuenit. Etenim si res LEIBNITIO ex voto cessissent, ex destinatione eius dissertatio haec Prodromus esse debuisset magni illius operis, quod tum de Topographia terrarum Brunsuicensium, tum de Gencalogia SERENISSIMORVM NOSTRORVM DVCVM Vir Eruditissimus meditatus est, sed in quo vltimam lineam ducere fata eum prohibuerunt. Perfecit postea IOH. GEORGII ECCARDI V. C. industria coeptum magnum &immortale de originibus Guelficis opus, eique vltimam manum imposuit Praedecessor meus IOH. DANIEL GRVBERVS I. C. Sacrae Regiae Maiestati a consiliis iustitiae sanctioribus, Bibliothecae quae Hannouerde est Praefectus, &Serenissimae domus Brunsuico-Luneburgicae Historiographus, Vir in tantum laudandus, in quantum ipsa recondita doctrina &morum integritas laudari potest. Ne igitur tot virorum eruditissimorum lucubrationes pereant, REVERENDISSIMVS ET ILLVSTRISSIMVS STATVVM PROVINCIALIVM PRINCIPATVS CALENBERGICI ORDO, pro eo, quo in PATRIAM &PATRIAE PATREM fertur amore ad ferendos sumtus, quos prolixum hoc opus requirebat, sponte sua nobis se non tantum obtulit, verum etiam editionem operis quouis modo maturare promisit. Quare si vitam nobis &valetudinem concesserit DEVSO. M. spondere iam tuto possumus &promittere, breui tempore, nostra quidem cura, prodituras in lucem Origines Guelficas, idque non vulgari, sed splendidissimo, quantum fieri potest, habitu; Quodsi has, vt speramus, benigne exceperint Leibnitiani nominis amici, recipimus in nos, Bono cum Deo, hanc obligationem, vt mox etiam coeptum a LEIBNITIO incomparabile Annalium Occidentalis Imperii opus publici iuris faciamus. De aliis minoribus ViriSummi scriptis, quae, ne cum magna politioris eruditionis iactura pereant, in fasciculos colligere, atque sic minutatim ex diuturna captiuitate manumittere decreui, nunc prolixe non dicam. Facile enim perspicio, nec meliorem a me prouinciam suscipi, nec litterato orbi praeclarius quid exhiberi posse, quam si in gratiam nostratium xxv ea quantocyus typis mandem, quae tam consummatae eruditionis &limati iudicii Vir mediatus est. Et licet dolendum nec praesens opusculum, nec reliqua maiora, quae iam promisimus, opera ita limata, &omnibus partibus perfecta confirmataque proditura esse, ac quidem si LEIENITIO ipsi vltimam manum adhibere illis concessum fuisset, patebit tamen ex iis facile, quam multa viderit LEIBNITIVS in omni eruditionis genere, in quibus alii caecutiunt.