Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes enim terrae &lapides igne vitrum reddunt, sed tanto magis, quanto propius ad rudis saxi speciem accedunt. Neque interim negauerim, altius productis transformationibus posse terrestria &vitrescentia gigni ex aquis, quas variis corporibus foetas esse constat; ipsaque materies per se vbique similis sibi quamcunque formam induere potest; Neque vlla sunt Sed nobis hoc vltima incommutabiliaque elementa. efficacissimo aloco satis est, admoto humana arte gentium igne, terrestria in vitro finiri. Ipsa magna telluris ossa, nudaeque illae rupes, atque immortales silices, cum tota fere in vitrum abeant, quid nisi concreta sunt, ex fusis olim corporibus a prima illa magnaque vi, quam in facilem adhuc materiam exercuit ignis naturae? Is enim nostrorum surnorum efficaciam immenso gradus durationisque excessu superans, quid mirum est, si tunc produxit, quae nunc homines imitari non possunt: quanquam &ars cottidie proficiat, &subinde res nouas inauditasque proferat, immo etiam ad magnam aliquando duritiem prouehat corpora igne suo fusa.