Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lxiv
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur omnia, quae non auolant in auras, tandem funduntur, &speculorum inprimis vrentium ope vitri naturam fumant, hinc facile intelligas, vitrum esse velut terrae basin, &naturam eius sub caeterorum plerumque corporum laruis latere, particulis varie corrosis atque subactis, partim solutione agitationeque aquarum, partim repetitis in vapore eleuationibus &destillationibus, donec accedente salium opera ad vim caloris, in limum corrumperetur saxea durities, alendis plantis &animalibus conuenientem, &in volatilem quoque naturam eueheretur. Interim quo quidque in tellure magis nudum aut primitiuum est, &compagi ipsi rupium affine, hoc magis persistit in igne, summoque calore funditur, &postremo vitrescit. Nam &calcarius lapis, qui furnis resistit, speculo in vitrum domatur. Quin &arena, quae magna, &simplicissima pars terrae est, immensaque deserta, &littora, &fundum maris opplet, &meliori solo glaream substernit, propius intuenti quid aliud refert, quam lapillos, seu fluores perlucidos, &velut vitrum, motu aut in ipsa fusione, aut alias comminutum? quod &facili ignis opera reddit, si sales accedant, qui nec initio defuere. Ex hac genesi rerum iam obseruata hactenus pro-Origo aquae marinae &cedet Julsi maris origo. Nam vt perusta, vbi refrigue-s. uiaticae l NEXAE re, humorem attrahunt, vnde olea per deliquium Chemicis nascuntur in cella; ita pronum erit credere, sub rerum initiis, nondum separato a luce opaco, cum globus noster adhuc arderet, pulsum ab igne humorem abiisse in auras, deinde vero destillationum exemplo renatum, mox remittente aestu in aquosos vapores iterum fuisse densatum, &cum a congelascente terrestris superficiei massa resorberetur, in aquam denique rediisse, quae terrae faciem abluens vasta recentis empyreumatis vestigia, salemque fixum in se recepit.