Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lxix
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam ingenioso magis, quam expedito commento rem sola mutatione centrizterrae peragunt: ita grauium inclinationem alio versam, &seruata licet superficie, tamen altitudinem &humilitatem locorum permutatas, quod istae non per se, sed centri vicinia aestimentur. Quibus forte aliquis daretur locus, si maria &montes separatim in diuersis globi partibus consisterent, nec in eodem haemisphaerio permiscerentur. Quamquam &hic intelligi possit quaedam centri vacillatio in diuersas partes, ita enim ab omni latere erit vicissitudo eleuationis &depressionis. Et sunt, qui magneticae variationis axperimentis adducti in tellure nostra aliud corpus ingens, tanquam nucleum in nuce, comminiscuntur, suo quodam motu non destitutum; quod si ergo quaerendum, non magis respiciendum ad polos eius pro magneticorum, niquam ad centrum pro grauium attractione, &hoc aliquando cum corpore suo non satis adhuc certa sede nutasse credi posset. Facilius intelligitur, quorsum peruenerit aquae superfluum, vt terra exoneraretur.