Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum autem omnia initio ignis corri- vnde fueri puit, antequam lux a tenebris secessisset; ita restinctoum, quae terram obincendio omnia deinde aquis mersa censentur. Res tegit, &quo deuenerit? sacris religionis nostrae monumentis traditur: Consennec non de tiunt antiquae gentium narrationes: Sed maxime si ab variis diluuii caussis. his recesseris, mediterranea maris vestigia adiuuant fidem. Nam &cochleae in montibus peregrinantur, &vt nostra attingam, succinum, quod in marinis legi solet, nonnunquam procul a pelago, &in nostris quoque oris effossum est. Et glossopetrae Melitensibus similes, hoc est canum marinorum dentes, prope Luneburigum eruuntur; de quibus omnibus mox dicemus distinctius. Equidem haut ignoro, esse quosdam, qui noquos AXX eo vsque licentia coniectandi procedant, vt tegente omnia oceano animalia, quae nunc terram habitant, aliquando aquatica fuisse arbitrentur, paulatimque, destituente elemento, amphibia, postremo in posteritate sua primas sedes dedidicisse. Sed praeterquam quod ista cum sacris Scriptoribus, a quibus discedere religio est, pugnent, hypothesis ipsa in se spectata immensis difficultatibus laborat. Illud potius nunc dispiciendum vnde suppeditata tanta moles aquarum, quae montes superaret, &quo deinde delata, vt arida terra redderetur.