Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lxvi
Unproofread scanNot analysed yet
Denique vel pondere materiae, vel erumpente spiritu, fracti fornices, maximaeque, humore cauitatibus per ruinas expulso, aut sponte montibus effluente, secutae inundationes, quae cum deinde rursus sedimenta per interualla deponerent, atque his indurescentibus, redeunte mox simili caussa, strata subinde diuersa alia aliis imponerentur, facies teneri adhuc orbis saepius nouata est. Donec quiescentibus caussis atque aequilibratis, consistentior emergeret status rerum. Vnde iam duplex origo intelligitur firmorum corporum; vna, cum ab ignis fusione refrigescerent, altera cum reconcrescerent ex solutione aquarum. Neque igitur putandum est lapides ex sola esse fusione. Id enim potissimum de prima tantum massa ac terrae basi accipio; Nec dubito, postea materiam liquidam in superficie telluris procurrentem, quiete mox reddita, ex ramentis subactis ingentem materiae vim deposuisse, quorum alia varias terrae species formarunt, alia in saxa induruere, e quibus strata diuersa sibi super imposita diuersas praecipitationum vices atque interualla testantur. Haec vero vteunque cum plausu forte dici possint Plurimae globi nostri de incunabulis nostri orbis, seminaque contineant scien mutationes tiae nouae, quam Geographiam Naturalem appelles; post primam creationem Nam variis ex tentare tamen potius, quam astruere audemus. caussis. etsi RAE etsi faueant Sacra diuinorum oraculorum monumenta, tamen illis iudicium deferimus, quibus interpretandi ius est. Et licet conspirent vestigia veteris mundi in praesenti facie rerum, tamen rectius omnia definient posteri, vbi curiositas mortalium eo processerit, vt per regiones procurrentia soli genera &strata describant.