Latin
MAGNAE BRITANNIAE
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea lxvii
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero omnem terrae scabritiem aut fundi naturam primae concretioni imputauero. Sufficit a generalibus caussis duxisse sceleton ipsum, &velut ossamenta terrae exterioris, &totius structurae summam, Possunt enim haec vera esse, si quaeras, vnde immanis Oceani cauitas, &insanae montium moles sint natae, velut Imai continuatum Caucaso &Tauro iugum, Atlasque Africam protegens, &Lunae montes, quibus Aethiopia habitabilis facta est, &maximus editissimorum cacuminum per Americae longitudinem tractus, quo illa contra vtrumque Oceanum obfirmata est, &in Europa nostra inconditi Scandinauiae scopuli, &Alpes a Pannonia pene ad Hispaniae fines Italiam praecingentes, &postremo noster in Saxonia excelsissimus Melibocus in eo tractu, quem a resinosis arboribus, non obscuro Hercyniae vestigio, vocamus Harzicum nemus, cuius potissima pars Brunsuicensi ditione continetur. Sed non ideo negamus, solidato iam, vt nunc, globo, minores exustiones, &terrae motus, &priuatas eluuiones, &sedimenta restagnantium aquarum superuenisse, quae magnos saepe tractus obtinerent converterentque; horum enim apud nos quoque vestigia mox dabuntur. Nec dubium est, freta alicubi perrumpente mari effracta; terras in voraginem absorptas, &stagno mutatas; nunc inundata littora, nunc destituta; oppressa loca inferiora, &angustias ruinis montium interclusas, intercepto aquarum cursu; vicissim erumpentes via vi facta lacus, &excauatas ad effluxum valles; natos Vuleanios montes, &denatos; lateque sparsos pumices, &vestigia incendiorum impressa. Sed quid priuatis imputandum sit, aut publicis caussis, facilius aliquando statuet posteritas, explorata melius humani generis sede.