Latin
MVNDVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea x
Unproofread scanNot analysed yet
GEORGII SVLZERI, immo iam summi nostri &immortalis LEIBNITII, qui cum laudatis hactenus doctissimis viris eas reliquias diluuii vniuersalis credidit, subscribere nullus dubitarem (*)Licet a) Nouo quidem ariete hanc sententiam petiit illustris Auctor diarii quod hactenus sub nomine Bibliotheque raisonnée magno rei litterariae commodo in lucem prodiit T. XVIII. Part. 1. art. 4. &T. XXX. Part. 1. art. 8. cuius obiectiones non e triuio petitas soluere praesentis scriptionis ratio non patitur. Instantiis autem EDVARDI LVIDII, doctissimi Angli, in ingeniosissima ad Ioh. Raium epistola Lithophylacio Britannico p. 128. adiecta contra hanc sententiam prolatis, quantum nouimus, iam satisfecit B. IOH. GVIL. BAIERVS, Theologus Altdorfinus; Et quae ante hoc XX. circiter annos Medicus Herbipolitanus IO. BARTHOL. ADAM. BERINGERVS in Lithographia Wirceburgensi Spec. I. c. 8. contra eamdem mouit dubia, atque ex lapidibus Hebraicis litteris, item sole, luna &stellis insignitis vtcunque stabilire voluit, illud quidem, si omnia rite se haberent, euincere possent, esse quaedam petrificata, non vniuersali diluuio, sed aliis caussis adscribenda; sententiam tamen nostram, cui amicas inuicem manus porrigunt Sacra Scriptura &natura, prorsus non euerterent. Quamuis, vt ingenue fatear, semper suspicatus sim, imponi sibi ab impostore quodam passum esse BERINGERVM, &pro veris emisse, qui non ita in terra nati erant, sed artificio facti, lapides pictos. Neque male mihi heic fraudem suboluisse postea ex epistola quadam didici, quam V. C. IOH. GEORG. ECCARDVS ad Perillustrem apud nos Medicum exarauit. Quam ob rem inter celebriores Germaniae Lithophilos, quos supra p. 7. laudaui, nullam eius mentionem feci; quoniam qui mimis credulum se praebuit vir doctissimus, fumos vendidit Lectoribus suis, naturae miracula non reclusit. Licet dari veros lapides solis vel stellarum imaginem referentes doctorum virorum, WELSCHII cumprimis &SPENERI (vid. Miscellan. Berolin. T. I. p. 106.) auctoritas dubitare me non patiatur. Licet enim vnum hoc argumentum sufficere non opiner vt illos erroris sui conuincamus, qui cum ISAACO PEYRERIO, insigni illo de Praeadamitis fabulatore, ISAAC0 VOSSIO, EDVARDO STILLINGFLETO, &IOH.