Latin
MVNDVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea xi
Unproofread scanNot analysed yet
CLERICO diluuii inundationem ad omnes orbis plagas pertinuisse vel negant, vel dubitant; mihi tamen, si ea, quae de vniuersalitate diluuii ex aliis argumentis, praecipue interna terrae structura, peti possunt, coniungamus inuicem, atque his rationibus etiam Ethnicorum narrationes addamus, quod vnum argumentum rem non conficit, coniunctum cum aliis conuictionem parere videtur. Sane de interna telluris structura viri rerum harum periti &oculatissimi testes affirmant, metallicolarum manibus interdum totos lapidum crassiorum parietes, nunc obliquius &verticaliter, nunc horizontaliter, nunc mire inuicem cohaerentes occurrere, iisque diffractis denuo oculis terram aliam, quam quidem antea habuerunt, perfodiendam adparere. Et quamquam forte cataclysinum Noachicum toti terrae exitio fuisse ad argumenta fidei Christianae necessario non pertineat, quemadmodum iam ex Theologis nostris obseruauit GEORGIVS CALIXTVS; ipsique etiam gentiles, (apud quos, vt ex scriptis eorum GROTIVS in not. ad L. I. de verit. relig. Christ. animaduertit, per constantem traditionem memoria seuerissimae huius diuinae poenae vtcunque conseruata est,) non de vno, sed de pluribus diluuiis loqui soleant, quae si vera sunt, particularia profecto fuerunt; tamen in ipsa illa de diluuio Deucalionis historia Noachicum diluuium (*)accura*) Vnde etiam Deucalionem ita disserentem inducit OVIDIVS L. I. Metamorph. v. 363. O vtinam possem populos reparare paternis artibus &c. vt pateat reparati per lapides a Deucalione generis humani fabula Noachicam periodum designari. Immo Huetius in demonstr. Euang. Propos. IV. §. 6. p. 256. Graecos Deucalione suo Noachum expressisse credidit, cui &alii docti viri calculum haut denegarunt, ficet quae de nomine Deucalionis &etymologia habet THEOPHILVS ad Autolycum I. 3. p. 129. cum Noacho nomen Deucalionis inditum ait, quia dixerit hominibus: Δευτε, καλεῖ ὑμᾶς ὁ Θεὸς εις te satis descriptum deprehenderunt viri docti, prouti iam a SCALIGERO ad Eusebium, SALMASIO de Hellenistica P. II. c. 1.