Latin
MVNDVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea xv
Unproofread scanNot analysed yet
XIV b) ο (rum doctorum virorum exemplum (*)imitatus, DEVM, eiusque summas perfectiones in hoc studio suo miratus est, ceu egregia, quam ad CLAVDIVM PHILIPPVM GRIMALDVM, Societatis Iesu Theologum, &Mathematici tribunalis in imperio Sinensi Praesidem, dedit epistola (**)inter alia plura, quae in medium proferri possent, testimonia euidenter probat. Haec vero dum scribo, contendere cum iis nolo, qui praeter diluuium alias lapidum figuratorum caussas proferunt. Neque enim ipsemet de omnium horum lithozoorum origine idem sentio. Sed sicuti illos, qui peregrinas belluas, quas solus nobis ignotior orbis, &alia mundi plaga nutrit, aut halipneumones, astacos, balanos, "quot sunt piscium &monstrorum marinorum genera in saxa indurata exhibent, aeque ac ostreas, &conchylia modo in altissimis montibus, modo in visceribus terrae mira multitudine occurrentia inundationi &cataclysmo adscribo, sic nihil prohibet, apud nos natos dicere eos lapides, qui obuiorum in terris nostris animalium, florum item, plantarum &foliorum arborum domesticarum figuras atque imagines exhibent. Certe diuitis Nili, aliorumque monstrosis corporibus foecundorum littorum incolas, balaenas, crocodillos, elephantos, ignotos terris nostris hospites, atque huius generis bestias, quas sola animalium multiformium partu apud veteres iam nobilitata Africa, vel Asia parit, mutatis iaribus, in media Germania inueniri, &ex arenosis collibus, ac altissimis montibus effodi, adeoque non iam amplius in regno animali, sed in minerali censum sibi vindicare, ibique tanta elegantia comparere, vt arte nulla ad viuum (*)Prolixum catalogum virorum doctorum, qui studia rerum naturalium ad acuendam in animis hominum pietatem excoluerunt, dedit B. I0. ALBERT. FABRICIVS in Praefat. ad versionem Germanicam WILLIAMI DERHAMI Astrotheologiae, eumdemque nouis supplementis auxit in Praefat. ad RIVSD. Physico Theologiam. *)Exstat ea in Miscellaneis, quae ex ore &schedis illustris LEIBNITII sub titulo Otii Hannouerani edidit IOACHIM. FRIDERIC. FELLERVS p. 18. viuum magis exprimi possent, miraculum est, quod soli polydaedalae naturae, sine vlla addita ratione adscribere nollem. Et E bur fossile quidem in terra posse procreari, atque ossa, lapidesque osseos e terra nasci, ceu ex THEOPHRASTO de lapidibus PLINIVS Histor. natur. L. XXXVI. c. 15. perhibuit, &cum eo GEORG.