Latin
MVNDVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea xvi
Unproofread scanNot analysed yet
AGRICOLA, ANDREAS LIBAVIVS, ADALBERTVS TYLKOWSKY, MARTINVS SCHOOKIVS aliique crediderunt, non minus contra naturam, eiusque leges nobis cognitas est, ac quidem dicere, ipsa haec animalia e terra, vt pepones &fungos, produci. Omnia enim in iis obuia pro regno animali, vt Physici loquuntur, pugnare iam ante quadraginta &quod excurrit annos institutis multis experimentis pro solerti suo ingenio probauit Venerandus mihique Amicissimus Senex Dn. IOH. SAMVEL CARL Potentissimi Daniae Regis Archiatrorum Comes, in Opusculo, quod inscripsit: Lapis lydius Philosophico Pyrotechnicus ad ossium fossilium docimasiam analytice demonstrandam adhibitus. Ac valde vereor ne acutis Philosophorum naribus molestiam facessant, aut rugas pariant, qui pro lapidibus figuratis naturae vindicandis eo confugiunt, vt hos lapides sui generis ab Auctore naturae sic conditos asserant. Nam licet nullus dubitem, quin DEVS, pro liberrimo suo arbitrio &omnipotentia, non minorem lapidum, quam vegetabilium &animantium varietatem producere potuerit, vix tamen negare possum, si simul in illa Nautilorum, cornuum Ammonis, ostrearum &conchyliorum lapidescentium agmina, quae vna cum pictis his lapidibus apud nos effodi solent, oculos coniicio, quin hic majus lateat mysterium. Ceterum cum lapides ex materia fluida, viscidiore modo atque tenace, produci iam ostenderit RoBERTVS BOYLIVS, argillam &limum, cui figurae hae inhaerent, successiue tandem lapidis naturam induisse, fingere non erit absurdum. Quod ipsum vero si concesseris, euenire profecto potuit, vt butones, ranae, aranei, cancri, lacertae, aliaque animalcula huiusmodi limo immortua figuras suas ei adhuc teneri impresserint, quas deinde in lapidem coagmentatus vel seruauit, vel etiam integra eorum corpora obduxit, &inhaerentia sibi, valido satis compressu, propter visciditatem tenuit; vnde iam saxa quaedam licet nuper forte apud nos nata, post indurationem subsecutam spectantium oculis simile fere oblectamentum, ac quidem XVI dem petrefacta diluuiana exhibere possunt.