Latin
MVNDVS
Gottfried Wilhelm Leibniz, Protogaea xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum exemplum longe nobilissimum, si BOHVSLAVM BALBINVM (*)adire volumus, in Bohemia cernere licet, vbi via saxea in lapideo monte ex lapidis mollis &pumicosi genere describitur, quae impressa sibi omnis generis animantium vestigia per immensam forte annorum seriem sine omni confusione seruauit, &hodiedum spectanda exhibet. De caussis naturalibus, quibus diluuium effectum esse videtur, quae in hac scriptione commentatus est illustris LEIBNITIVS, nec reiicio penitus, nec penitus probo. Non me fugit, THOMAM BVRNETIVM naturalem diluuii caussam exinde deriuare voluisse, quod mundus ille primigenius, quem cataclysmus hausit, ex aqua &per aquas (**)constiterit, vel per modum orbis super faciem abyssi paratus fuerit (***). Vnde, accedente terrae motu, delapsum in subiectam magnam abyssum esse, si viro ingeniosissimo credimus, haud secus mirari debemus, quam quidem quando tellus voraginosa &cauernosa motu terrae disrumpitur, quod multis euenisse vrbibus nemo, qui historias legit, facile ignorat. Et vt PLVCHII, excellentis ingenii viri, peculiarem sententiam recensere praetermittam, ex ipso elegantissimo libro, ne voluptate legi potest a nemine, hauriendam; non quidem me praeterit, quae a IOH. HEYNIO nuper, &ante eum a WILHELMO WHISTONIO de cometa diluuii caussa disputata fuerunt; Noui praeterea a nonnullis dici Philosophiam in rebus naturalibus esse Scripturae Sacrae interpretem, &eius solius ope explicari debere, quae λαοδογματικῶς vel ἀνθρωποπαθῶς hinc inde Scriptores Sacri locuti sunt; Immo nec id penitus ignoro, Mosen ipsum non tam reprehendi, (quod animi impii &profani esset,) quam potius excusari a viris quibusdam doctis, qui ea, quae ipsemet de huiusmodi rebus tradidit, aliter intelligenda existimant; idque (*)Miscellan. Historioa Regni Bohemici decad. I. libr. I. e. 51. **)II. Petri III. v. 5. (**)Prouerb. VIII. v. 27. (****)Spectacle de la nature Tom. III. Part. 2. p. 526. sq. XVII Q)O( sub specioso praetextu, quod ad crassam &rudem populi ludaici indolem nullis litteris, nullis artibus, nulla animi cultura expolitam, si intelligi voluerit, necessario se accommodauerit diuinorum oraculorum interpres.