Latin
12.4.1.28 to 12.4.1.29
Greek and Roman Historians, here 12.4.1.28-29
Not analysed yet
Regem, cum secundo amni deflueret, adsequi cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in paucis Alexandro carus, parvum navigium conscendit pluribus, quam capere posset, inpositis; itaque mersa navis omnes destituit. Hector diu flumini obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent, in ripam tamen semianimis evasit, et, ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante,quippe in diversum evaserant alii,exanimatus est. Amissi eius desiderio vehementer adflictus est, repertumque corpus magnifico extulit funere. Oneravit hunc dolorem nuntius mortis Andromachi, quem praefecerat Syriae: vivum Samaritae cremaverant. Ad cuius interitum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit, contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores. Andromacho deinde Memnona substituit, adfectisque supplicio qui praetorem interemerant tyrannos, inter quos Methymnaeorum Aristonicum et Ersilaum, popularibus vis tradidit; quos illi ob iniurias tortos necaverunt. Atheniensium deinde, Rhodiorum, et Chiorum legatos audit. Athenienses victoriam gratulabantur et, ut captivi Graecorum suis restituerentur, orabant; Rhodii et Chii de praesidio querebantur. Omnes, aequa desiderare visi inpetraverunt. Mytilenaeis quoque, ob egregiam in partes fidem, et pecuniam, quam in bellum inpenderant, reddidit, et magnam regionem finibus adiecit. Cypriorum quoque regibus, qui a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est. Amphoterus deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus,namque et Persarum et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur,ante omnia mare a piraticis classibus vindicare iussus: quippe obnoxium praedonibus erat, bello utrimque in regem converso. His conpositis, Herculi Tyrio ex auro crateram cum XXX pateris dicavit, inminensque Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit. IX. At Dareus, cum Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat utrumne circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per praefectos suos moliebatur. Sed, ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi convenerant; iam et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt. Ceterum, cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant, quae summa cura conparabantur. Equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis; quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur, equorumque domandi greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus. Ingensque, ut crediderat, hostium terror, ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt; ex summo temone hastae praefixo ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerant gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum; aliae deinde falces summissae rotarum orbibus haerebant, et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset amputaturae. Hoc modo instructo exercitu ac perarmato, Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphrates. Agmen Mesopotamiae campos inpleverat. Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten equitum praefectum cum mille delectis praemisit. Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret; eidem mandatum ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret: quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset; ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur. Iam pervenerat Arbela vicum nobilem sua clade facturus; hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit, et per dies quinque, sicut ante Euphraten, traiecit exercitum. Inde octoginta fere stadia progressus, ad alterum amnem,Boumelo nomen est,castra posuit. Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities; ne stirpes quidem et brevia virgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul recessere, permittitur. Itaque, si qua campi eminebant, iussit aequari totumque fastigium extendi.