Latin
12.4.1.30 to 12.4.1.31
Greek and Roman Historians, here 12.4.1.30-31
Not analysed yet
Alexandro, qui numerum copiarum eius, quantum procul coniectari poterat, aestimabant, vix fecerunt fidem, tot milibus caesis, maiores copias esse reparatas. Ceterum omnis periculi et maxime multitudinis contemptor undecimis castris ad Euphraten pervenit; quo pontibus iuncto, equites primos ire, phalangem sequi iubet, Mazaeo, qui ad inhibendum transitum eius cum sex milibus equitum occurrerat, non auso periculum sui facere. Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos, diebus datis militi, strenue hostem insequi coepit, metuens ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta. Igitur, quarto die, praeter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat. Ac primo, caligine quam fumus effuderat obscurante lucem, insidiarum metu substiti, deinde, ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum vadum fluminis praemisit. Cuius altitudo primo summa equorum pectora, mox ut in medium alveum ventum est, cervices quoque aequabat. Nec sane alius ad Orientis plagam tam violentus invehitur, multorum torrentium non aquas solum sed etiam saxa secum trahens. Itaque, a celeritate qua defluit, Tigri nomen est inditum, quia persica lingua Tigrim sagittam appellant. Igitur pedes velut divisus in cornua circumdato equitatu, levatis super capita armis haud aegre ad ipsum alveum penetrat. Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent, modo rapidior unda subduceret. Praecipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant: quippe cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant. Rex monere ut satis heberent arma retinere, cetera se redditurum. Sed neque consilium neque imperium accipi poterat: obstrepebat hinc metus, praeter hunc invicem luctantium mutuus clamor. Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est. Deleri potuit exercitus, si quis ausus esset vincere, sed perpetua fortuna regis avertit inde hostem. Sic Granicum, tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa, superavit, sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem hostium. Audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia nunquam in discrimen venit an temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit incompositos, in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit. Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta, praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit. Insignis eo die pugna equitum, et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten directa [in] gutturi hasta transfixit, fugientemque per medios hostes consecutus ex equo praecipitavit, et obluctanti gladio caput dempsit; quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.