Latin
Scriptores Historiae Augustae, Pescennius Niger, lines 14.11.1.1-14.11.1.2
Greek and Roman Historians, here 14.11.1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Rarum atque difficile est, ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus habentur. 2 Primum enim, quae magna sunt in eorum honorem, ab sriptoribus depravantur; deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eorum genere av cita requiretur, cum satis sit audacium eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre. 3 Pescennius Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex qua familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur. 4 Hic eruditus mediocriter litteris, moribus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus, libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum, 5 ordines diu duxit multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos, iussu Commodi regert, suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc fiebant.
II. 1 Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sumpsisse nomen [eius] imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in aemulationem Severi. 2 Huic ob detestationem Iuliani primis imperii diebus ita Romae fautum est, a senatoribus dum taxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur, "Illum principem superi et illum Augustum" populus adclamaret. 3 Iulianum autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidisset et illum imperatorem adversa populi voluntate appellassent. Denique ingentes ob hoc seditiones fuerunt. 4 Ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus, se tueri posset, proinde quasi qualis libet imperator a primipilario posset occidi. 5 Eadem autem dementia etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat. 6 Denique etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat <quasi imperat> ob tantus a centurione posset occidi. 7 Par denique insania fuit, quod cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse.