Latin
Scriptores Historiae Augustae, Pescennius Niger, lines 14.11.1.3-14.11.1.4
Greek and Roman Historians, here 14.11.1.3-4
Not analysed yet
III. 1 Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod cum Iudos circenses Iulianus Romae daret, et indiscrete [se] subsellia circi maximi repleta essent ingentique iniuria populus adfectus esset, per omnes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis; 2 cum quidem Iulianus dixisse fertur neque sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Severo, qui magis esset odio habendus a senatoribus, militibus, provincialibus, popularibus. Quod <res> probavit. 3 Et Pescennius quidem Severo eo tempore, quo Lugdunensem provinciam regebat, amicissimus fuit; 4 nam ipse missus erat ad comprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc vexabant. 5 In quo officio quod se honeste gessit, iucundissimum fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius referret adserens necessarium rei p. virum. Et revera in re militari vehemens fuit. 6 Numquam sub eo miles provinciali lignum, oleum, operam extorsit. 7 Ipse a milite nihil accepit. Cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est. 8 Nam et imperator iam tribunos duos, quos constitit stellaturas accepisse, lapidibus obtrui ab auxiliaribus iussit. 9 Extat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem : "Miserum est, ut imitari eius disciplinam militarem non possimus, quem bello vicimus :10 milites tui vagabtur tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubuculis meritoria :saltant, bibunt, cantant et mensuras conviviorum vocant [cum] hoc sine mensura potare. 11 Haec, si ulla vena paternae disciplinae viveret, fierent ? Emenda igitur primum tribunos, deinde militem. Quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis. 12 Sed scias idque de Nigro militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni et duces militum".
IV. 1 Haec de Pescennio Severus Augustus, <de hoc> adhuc milite Marcus Antoninus ad Cornelium Balbum : "Pescennium mihi laudas :agnosco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita gravem et iam tum plus quam militem dixit. 2 Itaque misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis Armenicis et centum Sarmatis et mille nostris praesse iussi. 3 Tuum est ostendere hominem non ambitione, quod nostris non convenit moribus, sed virtute venisse ad eum locum, quem avus meus Hadrianus, quem Trainus proavus non nisi exploratissimis dabat". 4 De hoc eodem Commodus : "Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi :ducatum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem p. recusaverit". Haec de eo iudicia omium fuerunt. 5 Severus ipse saepe dixit ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret. 6 A Commodo denique Pescennius consul declaratus Severo praepositus est, et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereretur. 7 In vita sua Severis dicit se, priusquam filii sui id aetatis haberent, ut imperare possent, aegrotantem id in animo habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eodem et Claudius Albinus succederent, qui ambo Severo gravissimi hostes extiterunt. 8 Unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium fuerit.