Latin
Scriptores Historiae Augustae, Pescennius Niger, lines 14.11.1.7-14.11.1.2
Greek and Roman Historians, here 14.11.1.7-2
Not analysed yet
VII. 1 Sed deceptus est consiliis scaevis Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio. 2 His tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde as Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare. 3 Deinde ne novi ad regendam rem p. accederet praeter militares administrationes, intimavit, ut assessores, in quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. 4 Quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset, statim praefecti facti sunt. 5 Huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret, nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe. 6 Addidit praeterea consiliaris salaria, ne eos gravarent, quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. 7 Hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderit : "Nilum habetis et vinum quaeritis?" ,si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant. 8 Idem tumultuantibus his, qui a Saracenis victi fuerant, et dicentibus : "Vinum non accepimus, pugnare non possumus", "Erubescite", inquit, "illi, qui vos vincunt, aquam bibunt". 9 Idem Palaestinis rogantibus, ut eorum censitio levaretur, idcirco quod esset gravata, respondit : "Vos terras vestras levari censitione vultis :ergo vero etiam aerem vestrum censere vellem".
VIII. 1 Denique Delfici Apollinis vates in motu rei p. maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huius modi fudisse dicitur :
Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus.
2 Ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. 3 Nec defuit alia curiositas, qua requisitum est, qui esset obtenturus rem publicam. Ad quod ille respondit alium versum talem :
Fundetur sanguis albi nigrique animantis
imperium mundi Poena reget urbe profectus.