Latin
Scriptores Historiae Augustae, Pescennius Niger, lines 14.11.1.5-14.11.1.6
Greek and Roman Historians, here 14.11.1.5-6
Not analysed yet
V. 1 Si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus moribus turpis, aetatis provectae, cum in imperium invasitex quo cupiditates eius incusat -,proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum decem octo annis imperavit et octogesimo nono periit. 2 Sane Severus Heraclitum ad optinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad occupandos adultos Nigri filios. 3 Nec tamen in senatu quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem profisceretur ad conponendum orientis statum. 4 Sane illud fecit profiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occcuparet et fame populum Romanum perurgueret. 5 Et videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Africae, difficili licet itinere ac navigatione. 6 Et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam interfectis multis inlustirbus viris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans. 7 A quo causa eorum, quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus. Dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus est. 8 Et cum illi tutum exilium promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est atque Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus et sic ad Severum adductus atque statim mortuus.
VI. 1 Huius caput circumlatum pilo Romam missum, filii occisi necat uxor, patrimonium publicatum, familia omnia extincta. 2 Sed haec omnia, postquam de Albini rebellione cognitum est, facta sunt; nam prius et filios Nigri et matrem in exilium miserat. 3 Sed exarsit secundo civili bello, immo iam tertio et factus est durior, 4 tunc cum innumeros senatores interemit Severus et ab aliis Syllae Punici, ab aliis Marii nomen accepit. 5 Fuit statura prolixa, forma decorus, capillo in verticem ad gratiam reflexo, vocis raucae sed canorae, ita ut in campo loquens per mille passus audiretur, nisi ventus adversaretur, oris verecundi et semper rubudi, cervice adeo nigra, ut, quemadmodum multi dicunt, ab ea Nigri nomen acceperit, 6 cetera corporis parte candidus et magis pinguis, vini avidus, cibi parcus, rei veneriae nisi ad creandos liberos prorsus ignarus. 7 Denique etiam sacra quaedam in Gallia, quae castissimis decernunt, consensu publico celebranda suscepit. 8 Hunc in Commodianis hortis in porticu curva pictum de musio inter Commodi amicissimos videmus sacra Isidis ferentem; 9 quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet et Anubim portaret et omnis pausas expleret. 10 Fuit ergo miles optimus, tribunus singularis, dux praecipuus, legatus severissimus, consul insignis, vir domi forisque conspicuus, imperator infelix; usui denique rei p. sub Severo homine tetrico, esse potuisset, si cum eo esse voluisset.