Latin
Scriptores Historiae Augustae, Diadumenus
Greek and Roman Historians, here 14.16.1.16
Not analysed yet
IX. 1 Extat alia epistola ad matrem ab oedem destinata talis : "Dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat. Age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur, ne, si occasio fuerit, non praetermittant." 2 Et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero multum apud milites obfuisse dicuntur. 3 Nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed extitit cubicularius, qui has epistolas contioni militum legit. 4 Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circumlatis in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclinavit exercitus. Is filius Bassiani Caracalli ferebatur. 5 Erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omniium inpurissimus et qui fato quodam Romanum deformarit imperium. 6 De quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.