Latin
14.17.1.1 to 14.17.1.2
Greek and Roman Historians, here 14.17.1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. 2 Sed cum eadem terra et venera ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem serpentes et cicures, conpensationem sibi lector diligens faciet, cum legerit Augustum, Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. 3 Simul intelleget Romanorum iudicia, quod illi et diu imperarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero interfecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere. 4 Igitur occiso Macrino eiusque filio Diadumeno, qui pari potestate imperii Antonini etiam nomen acceperat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum est, idcirco quod Bassiani filius diceretur. 5 Fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel in argumentum generis vel quod id nomen usque adeo carum esse cognoverat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa nominis amretur. 6 Et hic quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit, in quo prius aedes Orci fuit, quem e Suria secum advexit. 7 Postremo cum accepit imperium, Antoninus appellatus est atque ipse in Romano imperio ultimus Antoninorum fuit. II. 1 Hic tantum Symiamirae matri deditus fuit, ut sine illius voluntate nihil in re p. faceret, cum ipsa meretricio more vivens in aula omnia turpia exerceret, Antonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hic vel Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus putaretur; 2 et aiunt quidam Varii etiam nomen idcirco eidem inditum a condiscipulis, quod vario semine, de meretrice utpote, conceptus videretur. 3 Hic fertur occiso Macrini factione patre, ut dicebatur, Antonino in templum dei Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficeretur a Macrino, qui saevissime cum filio luxurioso et crudeli exercuit imperium. 4 Sed de nomine hactenus, quamvis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu, Constantine sacratissime, ita veneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios Claudiosque, velut maiores tuos, aureos formaveris adoptans virtutes veterum tuis moribus congruentes et tibi amicas caras.