Latin
Scriptores Historiae Augustae, Severus Alexander, lines 14.18.1.40-14.18.1.42
Greek and Roman Historians, here 14.18.1.40-42
Not analysed yet
[XXXI] Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistularum semper dedit, ita ut ab epistolis, a libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam si stare per valetudinem non possent, sederent relegentibus cuncta librariis et his, qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet, si quid esset addendum, sed ex eius sententia, qui d dis s ertior habebatur. 2 post epistolas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est locutus neque numquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ulpianum, ex assessore s semper suo, causa iustitiae singularis. 3 cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit. 4 Vergilium autem Platonem poetarum vocabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum. 5 Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit.
[XXXII] Iniuriam nulli umquam amicorum comitumve fecit nec magistris quidem aut principibus officiorum. 2 praefectis autem semper detulit adserens eum, qui mereatur iniuriam pati ab imperatore, damnandum esse, non dimittendum. 3 si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit: "gratias tibi agit res p." ; eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, inpendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam et operis, quas ratio fabricae requirebat. 4 aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas esse dicens, ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id, quod provinciales dedissent. 5 aurum negotiatorium et coronarium Romae remisit.
[XXXIII] Fecit Romae curatores urbis quattuordecim, sed ex consulibus viros, quos audire negotia urbana cum praefecto urbis iussit, ita ut omnes aut magna pars adessent, cum acta fierent. 2 corpora omnium constituit vinariorum, lupinariorum, caligariorum et omnino omnium artium hisque ex sese defensores dedit et iussit, qui ad quos iudices pertinerent. 3 Scenicis numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit. pretiosas vestes, quas Heliogabalus dederat, sustulit et milites, quos ostensionales vocant, non pretiosis sed speciosis claris vestibus ornabat nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat dicens imperium in virtute esse, non in decore. 4 clamides hirtas Severi et tunicas asemas vel macrocheras et pallia coccina purpureaque non magna ad usum revocavit suum.